monumenta.ch > Cassiodorus > 148 > 27 > 34 > MARCUS AURELIUS ANTONINUS HELIOGABALUS XX. > 123 > 30 > 16 > 2 > 7 > 13 > 130 > 3 > 2 > sectio > 46 > sectio > C. IULIUS CAESAR I. > HADRIANUS XII. > sectio > 132 > VALENTINIANUS ET THEODOSIUS XL. > Lucas, 16 > sectio > 32 > 23 > 2 > 7 > 43 > IOVIANUS XXXVII. > 113 > 18 > 34 > 12 > IULIANUS XXXVI. > 5 > 29
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXVIII.De Tito Bostrensi episcopo. <<<     >>> XXX.Quibus modis conatus est paganitatem extollere, et milites ad cultum idolorum inclinare.

Cassiodorus, 6, CAPUT XXIX.Quod Iulianus praecepit ut secundum Christianorum ritum etiam pagani orationes et eleemosynas facerent, et decimas templis offerrent, et caetera quae Christianis facere moris est adimplerent.

1 Igitur imperator dudum studens paganitatem in omni sua ditione dilatari, graviter ferebat, videns Christianos potius approbari. Et templa quidem erant aperta, sacrificiaque paganorum per civitates secundum voluntatem illius procedebant. Ipse autem aestuabat, ne fervor eius Christianorum abundantia frustraretur.
2 Et maxime pulsabatur, quia multorum sacerdotum suorum Christianas audiebat uxores, et filios, atque servos. Arbitratus autem Christianitatis statum ex vita bona et conversatione consistere, studuit ubique templa paganorum constructione et ordine Christianae religionis ornare, sedibus, atque processionibus, paganorumque dogmatibus, atque monitionibus. Lectores suae superstitionis instituit ad instar clericorum, ut et horas certas, et dies, et orationes solemniter celebrarent: praecipiens pariter habere [haec vox forte delenda] curam virorum atque mulierum philosophari scientium, habitaculis peregrinorum et pauperum, aliaque providentia circa egenos exhibita, paganorum religionem componere, et pietatis habere nomen.
3 Si quis autem sponte vel invitus peccaret, secundum traditionem Christianorum instituit ut post poenitentiam, mediocrem sustineret correctionem. Praecipue vero zelatus dicitur notas litterarum episcopalium, quibus solent alterutris scribentes commendare peregrines; et ubi proficiscuntur, et a quibus veniunt, modis omnibus indicare; et solatia promereri, tanquam noti et amici sint testimonio directi signaculi.
4 Haec considerans festinabat ut pagani Christianorum assuescerent officiis. Sed quoniam multis incredibile est eum studia Christianorum sequi voluisse, non aliunde quam ex ipsius imperatoris sermonibus est probandum. Huiusmodi enim Arsatio pontifici Galatiae scripta direxit.
5 Paganorum ritus nondum agitur secundum intentionem nostram, propter cultores eius in negligentia positos. Nam deorum claritas, magnitudo atque sublimitas, omni ratione omnique spe maior est. Sed propitii sint nostris mentibus dii propter negligentiam quam habemus; cum illorum providentia in parvo tempore tanta facta sit, quantam neque orare primitus quicunque praesumpserat.
6 Cur ergo credimus hoc posse sufficere, neque respicimus quemadmodum superstitionem Christianorum auxerit cura peregrinorum, et circa sepulturas et mortuos multa solatia, honestaeque conversationis studia, non vera, sed ficta? Quas res, arbitror, apud nos debere sub veritate geri. Non itaque sat est te talem esse, sed omnes absolute circa Galatiam sacerdotes, quos aut deprecare, aut ratione flecte, aut certe festinanter a sacerdotali ministerio remove, nisi diis cum coniugibus, et filiis, atque servis colla submiserint: non ferentes ulterius eorum servos, aut filios hoc facere contemnentes, aut Galilaeos impie contra deos agentes, et impietates pietatibus praeponentes.
7 Deinde cunctos admone ut sacerdos neque ad spectacula procedat, neque in tabernis bibat, aut cuilibet arti, operibusve turpibus, aut impudentibus praesit. Qui obediunt honorentur: inobedientes expelle. Xenodochia constitue per singulas civitates, ut nostra peregrini clementia perfruantur: non tantum nostri, sed etiam extranei pecuniis indigentes.
8 Et ut habeas unde fiat, interim decrevi singulis annis triginta millia modiorum tritici per universam dari Galatiam, et sexaginta millia sextariorum vini. Horum quinta pars pauperibus in templis observantibus debet expendi, reliqua peregrinis indigentibus [Ed. V, indigentibusque] distribui. Turpe namque est ut Iudaeos quidem non abiiciant, sed potius nutriant impii Galilaei et suos pariter, nec non etiam nostros; nostri vero nostrorum solatio deserantur.
9 Quapropter doce etiam collationes facere paganos ad talia ministeria, paganorumque vicos offerre diis primitias frugum, eosque huiusmodi in benefactis institue, docens eos hoc opus olim fuisse nostrorum. Homerus enim hoc probat, introducens Eumaeum talia facientem. Nos ergo neque bona nostrorum imitamur; sed aliis permittimus negligentia non confusi, magis autem deorum reverentiam respuentes. Si igitur haec te facientem ego cognovero, laetitia plenus ero.
10 Praesides provinciarum rarius domi suscipe; frequenter eis scripta transmitte. Ingredientibus eis civitatem sacerdotum nullus occurrat; cumque ad templa venerint deorum, intra ianuas eos nemo praecedat militum forte aut praecedentium officiorum; sed qui voluerit subsequatur. Cum ad ipsum limen templi pervenerit, privatus existat. Tu enim, sicuti nosti, intus es iudex. Hoc enim etiam sacra sanctio videtur exigere.
11 Obedientes igitur pro veritate pii sunt; reluctantes vanae gloriae comprobantur. Quid enim patiatur, aut quod mereatur auxilium, qui matrem deorum propitiam habere noluerit? Qui ergo eam neglexerint, non solum sine querela non erunt, sed etiam nostrae indignationis impetum sustinebunt: neque enim fas est ut illi parcatur qui deos habuerit inimicos.
12 Suade siquidem eis, ut si mea volunt frui tuitione, omnes matri deorum studeant offerre culturam. [SOZOMEN., lib. V, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 15, p. 619.]
Cassiodorus HOME

bav823.240 bav824.175 bnf1603.120

Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXVIII.De Tito Bostrensi episcopo. <<<     >>> XXX.Quibus modis conatus est paganitatem extollere, et milites ad cultum idolorum inclinare.
monumenta.ch > Cassiodorus > 148 > 27 > 34 > MARCUS AURELIUS ANTONINUS HELIOGABALUS XX. > 123 > 30 > 16 > 2 > 7 > 13 > 130 > 3 > 2 > sectio > 46 > sectio > C. IULIUS CAESAR I. > HADRIANUS XII. > sectio > 132 > VALENTINIANUS ET THEODOSIUS XL. > Lucas, 16 > sectio > 32 > 23 > 2 > 7 > 43 > IOVIANUS XXXVII. > 113 > 18 > 34 > 12 > IULIANUS XXXVI. > 5 > 29

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik